United States or Grenada ? Vote for the TOP Country of the Week !


Itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideret, melius et prudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est, qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent. Sed redeo ad mortem impendentem.

Mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere? 75 De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recorder non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur.

NUSQUAM: i.e. nowhere in Homer. AIACIS: i.e. The genitive after similis is the rule in Cicero, though many examples of the dative are found even with names of persons; see Madv. on Fin. 5, 12. SED: see n. on 26. REDEO AD ME: so 45; Lael. 96, Div. 1, 97 ad nostra iam redeo; also below, 67 sed redeo ad mortem impendentem. VELLEM: see n. on. 26. IDEM: A. 238; G. 331, Rem. 2; H. 371, 2.