United States or Pakistan ? Vote for the TOP Country of the Week !
'Ut nox longa, quibus Mentitur arnica, diesque Longa videtur opus debentibus, ut piger Annus Pupillis, quos dura premit Custodia matrum, Sic mihi Tarda fluunt ingrataque Tempora, quae spem Consiliumque morantur agendi Gnaviter, id quod AEque pauperibus prodest, Locupletibus aque, AEque neglectum pueris senibusque nocebit. Hor.
Praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem. 5 Quocirca si sapientiam meam admirari soletis, quae utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus: a qua non veri simile est, cum ceterae partes aetatis bene descriptae sint, extremum actum tamquam ab inerti poeta esse neglectum.
Word Of The Day