United States or Brazil ? Vote for the TOP Country of the Week !


XXIV. Quinto expeditionum anno, nave prima transgressus, ignotas ad id tempus gentes crebris simul ac prosperis proeliis domuit: eamque partem Britanniae, quae Hiberniam aspicit, copiis instruxit in spem magis quam ob formidinem; si quidem Hibernia, medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna, valentissimam imperii partem magnis invicem usibus miscuerit.

III. Nunc demum redit animus: et quanquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem imperii Nerva Trajanus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur assumpserit; natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia, quam mala; et, ut corpora nostra lente augescunt, cito exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius, quam revocaveris.

QUOD SI FRUMENTUM TITII FRUMENTO TUO MISTUM FUERIT: SIQUIDEM EX VOLUNTATE VESTRA, COMMUNE EST: QUIA SINGULA CORPORA, ID EST, SINGULA GRANA, QUAE CUJUSQUE PRO PRIA FUERUNT, EX CONSENSU VESTRO COMMUNICATA SUNT. QUOD SI CASU ID MISTUM FUERIT, VEL TITIUS ID MISCUERIT SINE TUA VOLUNT ATE, NON VIDETUR ID COMMUNE ESSE; QUIA SINGULA CORPORA IN SUA SUBSTANTIA DURANT. SED NEC MAGIS ISTIS CASIBUS COMMUNE SIT FRUMENTUM QUAM GREX INTELLIGITUR ESSE CORN MUNIS, SI PECORA TITII TUIS PECORIBUS MISTA FUERINT. SED SI AB ALTERUTRO VESTRUM TOTUM ID FRUMENTUM RETINEATUR, IN REM QUIDEM ACTIO PRO MODO FRUMENTI CUJUSQUE CORN PETIT. ARBITRIO AUTEM JUDICIS, UT IPSE AESTIMET QUALE CUJUSQUE FRUMENTUM FUERIT. Inst.

Medio sita lying between, not midway between. E. In spem formidinem. More with the hope of invading Ireland, than through fear of invasion by the Irish. Valentissimam partem, viz. Gaul, Spain and Britain. Miscuerit. The subj. here denotes the aim or purpose of the projector: it would have done so in his view. Invicem==an adj. mutual. Nostri maris. The Mediterranean. Differunt: in melius.