United States or Cuba ? Vote for the TOP Country of the Week !
Tunc portantur et milites in equis, et armis quoque pleni atque parati, qui feruentibus sonipedibus se inuicem cuspidibus ad fragorem magnum configentes lanceas comminuunt, et fragmenta per mensas, et pauimenta discurrunt. Ac deinde fantastice venantur per aulam, cum canibus et papionibus, ad ceruos, lupos, vrsos, et apros, ad lepores, et marmotas.
In principali vero aula, est plenarie expressa Dani Ducis Ogeri historia, a natiuitate ipsius, quousque in Franciam fantastice dicatur reuersus, cum tempore Caroli magni regis Franciae, ipse Ogerus armata manu conquisiuit Christianitati fere omnes partes transmarinas a Ierosolymis vsque ad arbores solis et Lunae, ac prope paradisum terrestrem.
Word Of The Day