United States or Slovakia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Vniuersa vtensilia quibus in solennitate ad has seruitur mensas, sunt de nobilibus petris auro reclusis, Cyphi de Smaragdis, vel Saphyris, topasijs, pyropis, siue gryophis: et priuatioribus diebus, de auro probato etiam in cameris, et cubiculis, nec reputatur ibi claritas argenti, nisi pro pilarijs, columnis, gradibus, et pauimentis.

Tunc portantur et milites in equis, et armis quoque pleni atque parati, qui feruentibus sonipedibus se inuicem cuspidibus ad fragorem magnum configentes lanceas comminuunt, et fragmenta per mensas, et pauimenta discurrunt. Ac deinde fantastice venantur per aulam, cum canibus et papionibus, ad ceruos, lupos, vrsos, et apros, ad lepores, et marmotas.

Such a repast was formerly used by the noble youth, from whom this nation boasts its descent, and whose manners it still partly imitates, according to the word of the poet: "Heu! mensas consumimus, inquit Iulus."

Hac praesentatione cum debita maturitate perfecta, resident in basso a latere throni ad proprias mensas, multi Philosophi, seu Artistae, sicut de Astronomia, Geomantia, Pyromantia, Hydromantia, Chiromantia, Necromantia, auguriis, ac aruspiciis, et huiusmodi, tenentes coram instrumenta suae artis, alii Astrolabium, et Sphaeras de auro, alii in aureis vasis arenam, prunas ardentes, aquam, vinum, oleum, et caluarias mortuorum, loquentes et respondentes, nec non de auro horologia ad minus duo: et ad cunctas horas secundum cursum horologiorum innuunt Philosophi seruis sibi ad hoc deputatis, vt faciant praestari auditum per aulam, quorum vnus aut duo conscendentes scallum, alta voce proclamant, audite, auscultate, et omnibus intendentibus dicit Philosophorum vnus: Quilibet nunc faciat reuerentiam Imperatori, qui est filius Dei excelsi, Dominus et superior omnium Dominorum Mundi, quia ecce haec est hora.