United States or Somalia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Atque, in compendio multa concludam, in singulis 54. insularum inueniuntur homines, forma, statura, actibus et moribus singulis ab inuicem differentes, de quibus potest fieri descriptio, quam pertranseo gratia breuitatis, et causa incredulitatis forte quorundum audientium. In istis autem meridionalibus partibus apparebat mihi eleuatio poli Antarctici 33. graduum, cum 16. minutis.

Exercitu itaque imperii nostri propter viae omnino angustiam et difficultatem, vsque ad decem milliaria extenso; et cum neque qui praeibant possent postremos defendere, neque versa vice rursus postremi possent praeeuntes inuare, non mediocriter ab inuicem hos distare accidit. Sane primae cohortes permultum ab acie imperij nostri diuidebantur, postremarum oblitae, illas non praestolantes.

Ex hoc ioculatores praesto sunt, et Magi, qui suis incantationibus praestant praestigia multa. Imprimis faciunt videri Solem et Lunam, oriendo, descendendo consuetum diei intra Basilicam peragere cursum, cum tanta nimietate splendoris, vt vix se inuicem homines valeant recognoscere prae fulgore, dicentes et mentientes, Solem et Lunam coeli hanc mittere reuerentiam Imperatori.