United States or Tanzania ? Vote for the TOP Country of the Week !


Quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent? 76 Omnino, ut mihi quidem videtur, rerum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa: num igitur ea desiderant adulescentes? Sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur?

Quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates. XVIII. 62 Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit.

Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam: tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius quam putassent. Primum quis coegit eos falsura putare? Qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit?

Etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectute; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti. 30 Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset.