United States or Senegal ? Vote for the TOP Country of the Week !


Etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectute; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti. 30 Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset.

VIII. Et melius Caecilius de sene alteri saeculo prospiciente, quam illud idem: edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti adportes tecum, cum advenis, unum id sat est, quod diu vivendo multa quae non volt videt. Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit.

Quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune? 68 Sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris?

Ver enim tamquam adulescentia significat ostenditque fructus futuros; reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt. 71 Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. Omnia autem, quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis; quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori?

Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamus; sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest. Moriendum enim certe est, et incertum an hoc ipso die.

Senectus was commonly reckoned as beginning at 60; but in § 60 Cicero includes in senectus the aetas seniorum, and probably intended to include it here. In Tusc. 1, 34 Cic. reckons three ages pueritia adulescentia senectus as here; below in 74, four periods, or five. QUAMVIS: = quantumvis.

Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam: tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius quam putassent. Primum quis coegit eos falsura putare? Qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit?

So above adulescentia = adulescentes. AGENS ALIQUID: this phrase differs from agat in that while the subjunctive would express the fact of action, the participial phrase expresses rather the constant tendency to act. Agens aliquid forms a sort of attribute to senectus, parallel with operosa. Moliri differs from agere in that it implies the bringing into existence of some object. Cf.

XX. 72 Senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior.