United States or Aruba ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent? 76 Omnino, ut mihi quidem videtur, rerum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa: num igitur ea desiderant adulescentes? Sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur?
Et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari. 84 Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeat sane; habet certe tamen aut satietatem aut modum.
Word Of The Day