Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Praeterea, iuxta palatii ambitum, habetur grandis parci spaciamentum, diuersi generis arboribus repletum, fructus ferentibus varios, et nobis inuisos, et in parte media, aula super excelsum collem de tam mira et pulchra structura, vt eius nobilitas de facili ad praesens, non possit describi. Et vndique, par collis gyrum aquae fossatum profundum, et latum vltra quod pons vnicus ducit ad collem.
Et sunt ibi duo montes euecti valde, vnus Sabissatele, alter Ararath, quorum vltimus habet per anfractius, et periodos per ascensum viae, fere 7. leucas, et quasi omni tempore est plenus niue. In illo loco fertur quicuisse Arca diluuii, cuius vnicus asser monstratur, in Ecclesia Monachorum ad montis pedem habitantium; attamem nullus hominum pro frigore nimio attentare praesumit ascensum.
Word Of The Day