Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Tunc portantur et milites in equis, et armis quoque pleni atque parati, qui feruentibus sonipedibus se inuicem cuspidibus ad fragorem magnum configentes lanceas comminuunt, et fragmenta per mensas, et pauimenta discurrunt. Ac deinde fantastice venantur per aulam, cum canibus et papionibus, ad ceruos, lupos, vrsos, et apros, ad lepores, et marmotas.
Iter a deserto Sinay vsque ad Iudeam. Per istud latum et longum desertum, moratur vel potius vagata maxima multitudo malorum, et incompositorum hominum, qui non manent in domibus, sed sub pellium tabernaculis, quemadmodum et olim filij Israel in eodem deserto ambulauerunt, quoniam aquae non manent ibi diu in locis certis: et ideo mutant tabernacula sequentes aquas: non colunt terras, raro manducant panem, sed tantum carnes bestiarum deserti quas venantur, coquentes super petras calefactas ad Solem: fortes sunt et feroces, et velut desperati de vita propria non curantes, qui licet non habeant arma praeter lanceam, et tarchiam, et caput grandi albo linteolo inuolutum, tamen non verentur exercere guerras, et inire proelia contra Dominum suum Soldanum: nam et ego stipendiarius in expeditione Soldani contra eos saepius fui.
Word Of The Day