United States or Romania ? Vote for the TOP Country of the Week !
Continuansque sermonem inceptum, nitebatur per verba proverbii, quod pro themate sumpserat, introducere et probare, ab initio omnes pares creatos a naturâ, servitutem per injustam oppressionem nequam hominum introductam contra Dei voluntatem, quia si Deo placuisset servos creâsse, utique in principio mundi constituisset, quis servus, quisve dominus futurus fuisset.
Cum vero aliqua regio nitebatur Romanis insidias aliquas imponere, statim imago eiusdem regionis campanam suam pulsavit, et miles exivit in equo aeneo in summitate predicti palatii, hastam vibravit, et predictam regionem inspexit. Et ab instanti Romani hoc videntes se armaverunt et predictam regionem expugnaverunt.
Word Of The Day