United States or Indonesia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Cum autem relatum sit oratores nulli labore parcere in sacris expeditionibus peragendis, et in proximorum conversione, Christianaque institutione curanda, et idcirco a pluribus Antistibus commendentur, visum est SSmo Domino magis expedire eos a præfata Congregatione eximi, ut in sacri ministerii opera promovenda sub directione Antistitum locorum incumbere possint.
Confidit vero Sanctitas Sua memoratos Presbyteros, qua opere, qua exemplo, qua sermone, in vinea Domini sub directione et jurisdictione Antistitum locorum, ad præscriptum SS. Canonum adlaboraturos, ut æternam animarum salutem alacriter curent, atque proximorum sanctificationem pro viribus promoveant. Datum Romæ, ex Secretaria Sacræ Congregationis Episcoporum et Regularium, Die 6 Martii, 1858.
Word Of The Day