United States or Gabon ? Vote for the TOP Country of the Week !
Porro imago tenet manum eleuatam et extentam in orientem, velut in signum cominationis ad Orientales infideles. De praedicta terra Thraciae fuit Philosophus Aristoteles oriundus in Ciuitate Stageres, et est ibi in loco tumba eius velut altare, vbi et singulis annis certo die celebratur a populo festum illius, ac si fuisset sanctus.
Si vero fuerit in aestate vitellus avi semper superponatur. Quum autem saniem fecerit, cum panno sicco, unguento fusco et caeteris bonam carnem generantibus, adhibeatur cura, ut in caeteris vulneribus. Quum vero extremitatem venae superioris partis putruisse cognoveris, fila praedicta dissolvas, et a loco illo removeas: et deinde procedas ut dictum est superius.
Potest quoque cuticula quae supra nervum est sui, et pulvis ruber superaspergatur. Nervos enim conglutinari et consolidari hoc modo sepius videmus. Si vero locus tumeat, embroca, praedicta in vulnere capitis quae prima est ad tumorem removendum, superponatur, quousque tumor recesserit. Si vena organica non inciditur, pannus albumine ovi infusus in vulnere ponatur.
Word Of The Day