United States or Angola ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et sic de singulis factis singula mysteria confingentes decipiunt audientes: horum itaque fraudulento ingenio, iste Grand Can festiuatus, non nisi ad talium iudicium parari permittit cibaria, aut fieri indumenta pro suo corpore. Dura autem est visum Curiae gubernatoribus satis de praedictis auditum, faciunt proclamatores silentium imperari, et incipit fieri offerenda Imperatori hoc modo.
Nonnulli quoque demoniaca inspiratione semetipsos per viam peregrinationis lanceolis, et cultellis nunc minoribus, nunc maioribus sauciant vulneribus per singula corporis loca, et dum ante Idolum perueniunt, excisum frustum de carne propria proijciunt ad Idolum pro offerenda, ac plagis durioribus se castigant, et quandoque spontanee penitus se occidunt: in solemnitatibus vero, sicut in dedicatione, et sicut in thronizatione simulachrorum, fit conuentis populi, quasi totius Regni.
Word Of The Day