1 - 10 a 20
Hanc diphthongum maiores nostri, vt & Græci omnes, quibus nulla est diphthongus ex *a* & *e* constituta, & veteres Latini sic efferebant vt *a* & *i*, raptim tamen & vno vocis tractu prolatam, quomodo efferimus interiectionem incitantis *hai, hai*, non dissyllabam, vt in participio *hai*, exosus, sed vt monosyllabam sicut Picardi interiores hodie quoque hanc vocem *aimer*, pronuntiant. Sicut autem posteriores Latini Aulai & Pictai dissyllaba, quæ poetæ per /dialysin/ trissyllaba fecerunt, mutarunt in Aulæ & Pictæ, ita etiam Franci, licet seruata vetere scriptura, coeperunt hanc diphthongum per *ae* pronuntiare: sic tamen vt in eius prolatione neque *a* neque *[e]* audiatur, sed mixtus ex hac vtraque vocali tertius sonus, is videlicet quem *e* aperto attribuimus. Quum enim vocalis *[e]* propriè penè coniunctis dentibus enuntietur, (qui sonus est *[e]* quem clausum vocauimus) in hac diphthongo adiectum *a* prohibet dentes occludi, & vicissim *e* vetat ne *a* claro illo & sonoro suo proferatur. Exemplo sunt voces, *parfaite* & *Prophete*, quarum penultimæ non vno modo scribuntur, sed eodem penitus sono enuntientur. Sic prior syllaba in *maistre* & media in *permettre*, non sono sed sola quantitate differunt. Nam in illa quidem longa est per *s* quiescens notata, ista verò breuis est, in qua prius *t* quiescit, ostendens *e*, non esse clausum, sed apertum. Sed duo sunt præterea in hac diphthongo notanda. Vnum, interdum per /dialysin/ esse pronuntiandam: vt in verbo *hair*, odisse, dissyllabo, & aliquot huius verbi personis, vt *haïsse*, odissem: *haissoie*, oderam: quum tamen in themate dicamus *hai, hais, hait*, monosyllaba, & in nomine verbali *haine*, dissyllabum: quæ vsu discuntur. Alterum, in hac diphthongo nonnunquam *a* penitus quiescere, & solùm *i* audiri, sicut dicemus in literarum quiescentium tractatu. Neque hîc mihi dissimulandum videtur vulgi Parisiensium vitium, qui *faisant*, | | participium pronuntiant *fesant*, |u-| Spondæo in Iambum mutato. Denique & illud notandum est, hanc diphthongum interdum scribi quidem, sed pronuntiatione cum diphthongo *ei* confundi. Nam scribimus quidem *bain*, balneum: & *gain*, lucrum: & *plain*, planus: quæ tamen sic efferimus vt si scriptum esset *bein, guein, plein*: integra tamen in deriuatis restituta diphthongo, vt *plaine*, plana: *baigner*, balneare, pro quo tamen extrito *i* multi pronuntiant *bagner*. Sic etiam