1 - 6 a 6
Duæ particulæ scilicet, cáre cáre , are are , significant ille, illa, illud, loquendo de rebus inferioribus: quatuor uerò uidelicet, áitçu , áitçumè , áremè , cáitçume , significant ille, illa, illud, humiliando & despiciendo res de quibus loquimur, & quæ præcipuæ finiuntur in, me , sunt deiectiuæ, maxime si illis superaddatur, ga , u.g. áitçũga , áitçumẽgá , ille uilis: cóno , significat hic, hæc, hoc, sóno significat, iste, ista, istud, áno , significat ille, illa, illud; sed necessario requirunt post se substantiuum ut illis utamur: u.g. cóno fito , iste homo: idem significat, cóno mono , sed non est uerbum honorificum, sóno cóto , ista res, ano fito , ille homo, cónátá , uel cónofó , significant hic, sónata , vel, sono fó , isthic, ánatá , uel, ánofó , illic. córe , significat hoc, sóre , significat istud, áre significat illud, sed neutraliter, ita quod substantiuis, seu suppositis non iunguntur: horum pluralia sunt, córerá , sorerá , arerá , cæterorum uerò pluralia sunt per regulas communes cáno , significat rem de qua facta fuit mentio: u.g. cano fito , ille homo &c. Pronomen quidam, facit particula,
Nam et quod loquimur, per eumdem sensum carnis audis; et non vis utique stare syllabas, sed transvolare, ut aliæ veniant, et totum audias . Ita, semper omnia quibus unum aliquid constat, et non simul sunt omnia ea quibus constat; plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. Sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est Deus noster; et non discedit, quia nec succeditur ei.
ATACINUS VARRO in iis per quae nomen est adsecutus interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. |88| ENNIUM sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. Propiores alii, atque ad hoc de quo loquimur magis utiles.
Et intelligimus utique cum id loquimur, intelligimus etiam cum alio loquente id audimus. Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quærat, scio; si quærenti explicare velim nescio: fidenter tamen dico scire me, quod si nihil præteriret, non esset præteritum tempus; et si nihil adveniret, non esset futurum tempus; et si nihil esset, non esset præsens tempus.
Pauca sunt enim quæ proprie loquimur, plura non proprie; sed agnoscitur quid velimus. Dixi ergo paulo ante, prætereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quocirca, ut dicebam, prætereuntia metimur tempora.
Sed cur tam diu de uno hoste loquimur, et de eo hoste, qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo; de his, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt, nihil dicimus?