1 - 4 a 4
Item, eadem die Sabati, in capella prefata, Nicolaus Symonis Domizellus, Senonensis diocesis, prepositus monasterii Fassatensis, litteratus, etatis, ut dixit, XL annorum vel circa, testis juratus secundum formam suprapositam et requisitus super dictis articulis sibi lectis, respondit sub juramento suo, quod nihil scit de veritate dictorum articulorum, sed suspicatur dictam religionem non esse bonam. Requisitus de causa suspicionis, respondit quod sunt XXV anni vel circa, quod Janotus dictus de Templo avunculus suus venerat de Aragonia cum fratre Arnulpho de Visinalla milite ordinis predicti, et fuit dicto Johanni qui nutritus fuerat in dicto ordine Templi persuasum et requisitum pluries quod intraret dictum ordinem, et noluit intrare. Item, ex eo, quia [p. 177] audivit pluries quod quidam Templarius nomine Gervasius, de quo deposuit magister Radulphus de Praellis, habebat quemdam librum, continentem plura statuta dicti ordinis que videbantur isti testi satis bona, cui Gervasio [sic] dixit isti testi: Alia sunt statuta in ordine nostro quam sint ista. Et idem frater Gervasius dicebat quasi gemendo quod erant alia puncta in dicto ordine que non auderet alicui revelare, et si revellaret, haberet de hoc multum pati. Requisitus ubi hoc audivit, dixit quod apud Laudunum in domo Templi quam idem Gervasius tenebat. Requisitus quando hoc audivit, dixit per duos annos vel circa ante capcionem Templariorum. Requisitus de astantibus, dixit quod aliquociens erat solus, quando hoc eis dicebat, et aliquociens erat presens magister Radulphus de Praellis et Jacobus de Nuliaco clerici tunc apud Laudunum commorantes. Item, dixit se suspicari predicta, quia bene sunt IIIIor anni vel circa quod, mortua uxore sua, ipse testis affectans intrare ordinem Templi et habere unam domum dicti ordinis propinquam domui quam tenebat, idem frater Gervasius rogavit ipsum Gervasium, quod procuraret predicta, quia ipse Nicolaus habebat satis de pecunia et esset eis bene, et dictus Gervasius respondit: «Ha! ha! il i auriaye trop