1 - 10 a 19
Telesinus, ad ossa Inliso saxo, qua spina interstruit artus, Obcumbit; fratrisque videt labentia membra 150 Quercentis, quem funda procul per inane voluta Sopierat, dum supremam Telesinus in auras Exhalat lucem, et dubitantia lumina condit. At fessus mærore simul, cursuque, metuque, Et tamen haud iræ vacuus, non certa per æquor 155 Interdum insistens Perusinus membra ferebat.
Quanta merces medicis publicis vulgo soluta sit, his non docemur. Neque alios certos testes habemus, cum libri immemores eorum, quae vulgo in urbibus antiquis instituta erant, nihil tradant, monumenta autem, inscriptiones, papyri, quae magis ad usum consuetudinemque cotidianam pertinent atque accuratiora interdum tradunt, nunc etiam satis non exstent.
Item, dixit se vidisse in domo dicti ordinis, civitatis Nannatensis, quod Thomas claviger dicte domus, frater dicti ordinis, dabat interdum porcis bonum bladum et pauperibus panem de fulfure, licet preceptor dicte domus precepisset dicto clavigero quod faceret debitam ellemosinam, et hoc dixit se audivisse dum existeret in domo predicta.
*I i i*. Hæc litera vt apud Hebræos & Latinos, sic apud Francos interdum vocalis est, interdum consonans: quanuis illam Hebræi ante reperta puncta quæ vocant, non inter vocales, sed inter palatinas consonantes non temerè recensuerint. Cæterum quum hæc litera vocalis est natiuum illum tenuissimum sonum retinet cæteris linguis vsitatum. Quum autem est consonans, idem valet atque *g* nunc solet in Latinis istis vocibus lege & legi (& quidem vitiosè) pronuntiari. Neque mihi displicet eorum commentum qui hanc consonantem
At multa thorax perfossus cuspide; et hærens 400 Loricæ interdum Maurusia pendet arundo. Interdum mæsto socios clamore requirunt. Hic Galba, hic Piso, et, leto non dignus inerti, Curio deflentur; gravis illic Scævola bello. Hos passim; at Pauli pariter, ceu dira parentis 405 Fata gemunt: ut vera mali præsentia nunquam Cessarit canere, et Varronis sistere mentem.
Consilium damnant, portaque atque aggere tuto 225 Erupisse gemunt: retinet vix agmina Theron, Interdumque manu, interdum clamore minisque, «State, viri: meus ille hostis: mihi gloria magnæ, State, venit pugnæ! muro tectisque Sagunti Hac abigam Pœnos dextra: spectacula tantum 230 Ferte, viri: vel, si cunctos metas acer in urbem, Heu deforme! rapit, soli mihi claudite portas.» At Pœnus rapido præceps ad mœnia cursu, Dum pavitant trepidi rerum fessique salutis, Tendebat: stat primam urbem murosque patentes 235 Postposita cæde et dilata invadere pugna.
At sceleratum exquirere frigus difficile est: piceae tantum taxique nocentes interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae his animadversis terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, ante supinatas aquiloni ostendere glaebas, quam laetum infodias vitis genus. Optima putri arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae et labefacta movens robustus iugera fossor.
Item, quod mingebant et conculcabant interdum, et alios mingere faciebant super ipsam crucem, et hoc in die Veneris sancti aliquociens faciebant. Item, quod nonnulli eorum, ipsa die vel alia septimane sancte, pro culcacione et mixione predictis convenire consueverunt. Item, quod hoc faciebant in vituperium Christi et fidei orthodoxe. Item, quod non credebant Sacramentum altaris.
Quam nec ferre pedem dedecuit choris Nec certare ioco nec dare bracchia Ludentem nitidis virginibus sacro Dianae celebris die. 20 Num tu quae tenuit dives Achaemenes Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes Permutare velis crine Licymniae, Plenas aut Arabum domos, Dum flagrantia detorquet ad oscula 25 Cervicem, aut facili saevitia negat Quae poscente magis gaudeat eripi, Interdum rapere occupet?
Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod cum oportebat ipsum interdum se absentare et ire ad multas diversas partes, si contingeret quod aliqua voluntas vel aliquis motus carnalis moveret eum, posset habere rem cum aliquo de sociis suis fratribus, et non cum mulieribus.