1 - 10 a 16
Et non noveram Deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum, nec cui esse moles esset: quia moles in parte minor est quam in toto suo; et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per infinitum; et non est tota ubique, sicut spiritus, sicut Deus.
Qui perfidis se credidit hostibus, Et Marte Poenos proteret altero Qui lora restrictis lacertis 35 Sensit iners timuitque mortem. Hic, unde vitam sumeret inscius, Pacem duello miscuit. O pudor! O magna Carthago, probrosis Altior Italiae ruinis! 40 Fertur pudicae coniugis osculum Parvosque natos ut capitis minor Ab se removisse et virilem Torvus humi posuisse voltum,
At MESSALLA nitidus et candidus et quodam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor. |114| C. vero CAESAR si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur.
Fidei medicamenta manibus Dei confecta, 87. Sine fide nihil omnino in hac vita ageretur, 85. Ut nos per fidem passionis Christi præteritæ, ita antiqui sancti per fidem ejusdem passionis futuræ salvi facti sunt, 302. Fidei professio in conspectu Ecclesiæ reddi solita, 128, et n. Fidelis in Ecclesia, 20, 134, n. 168, 147. Filius ille minor, 15, 129.
Nec dici potest hanc forte ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris, et frigoris, et similium animadverti; nam contra, cum maxime clara et distincta sit, et plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat, nulla est per se magis vera, nec in qua minor falsitatis suspicio reperiatur.
Sed tributum duarum artabarum parvum est, quoniam to τὸ φυλακιτικόν, quo tributo custodes alebantur, ternas artabas pro capite et anno faciebat atque multa tributa alia muneribus multo maioribus explebantur. Si igitur τὸ ἰατρικόν comparamus cum custodum tribute, merces muneris medicorum minor fuisse videtur quam custodum publicorum, nisi eorum plures in unoquoque loco quam medici publici fuerant.
Forma placet, niveusque color, flavique capilli, Quique aderat nulla factus ab arte decor. Verba placent, et vox, et quod corrumpere non est: 765 Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit. Jam dederat cantum lucis praenuntius ales, Quum referunt juvenes in sua castra pedem.
Nec minor trepidatio est Romæ, ubi matronæ, in publicum effusæ, passim discurrunt, Patres vero ingentem metum torvo vultu dissimulant, et præsidia passim in collibus murisque disponuntur; 545-557.
Itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus ARCHILOCHUS. |60| Summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam, quod quoquam minor est, materiae esse, non ingenii vitium. |61| Novem vero lyricorum longe PINDARUS princeps spiritu magnificentia, sententiis figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine; propter quae Horatius eum merito credidit nemini imitabilem. |62| STESICHORUM, quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem.
Vides hæc, Domine, et taces, longanimis, et multum misericors, et verax. Numquid semper tacebis? Aut vero filius ille tuus minor equos, aut currus, vel naves quæsivit, aut avolavit penna visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti?