United States or Mauritania ? Vote for the TOP Country of the Week !
Illic omnes nudi incedunt, et fere omnia sunt singulis communia, nec vtuntur priuatis clauibus siue seris, imo et omnes mulieres sunt communes omnibus et singulis viris, dummodo violentia non inferatur: Sed et peior est ijs consuetudo, quod libenter comedunt teneras carnes humanas: vnde et negotiatores adferunt eis crassos infantes venales: quod si non satis pingues afferuntur, eos saginant sicut nos vitulum, siue porcum.
Postremo afferuntur aquilae, struthiones, gryphandi, accipitres, et papingi, cum diuersis auibus et auiculis, nec non serpentes ac pisces, quorum portitores inclinant profunde, quoniam dicunt omnes terrenas creaturas debere adorationem Imperatori Grand Can filio Dei excelsi: et his perfectis, Musicae Camenae persoluunt debita plene.
Word Of The Day