1 - 6 a 6
Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti*; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens.
Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes, seque novo veterum deceptum errore locorum. Tum memorat: 'Nate, Iliacis exercite fatis, sola mihi talis casus Cassandra canebat. Nunc repeto haec generi portendere debita nostro, et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare. Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros crederet, aut quem tum vates Cassandra moveret?
Quoniam igitur cum dampno alterius nemo locupletari debet , idcirco decerno & sub pena v. solidorum & dimidii statuo & statuendo prohibeo, ne quispiam de supradictis navigatoribus lucri causa navigium teneat, unde eiusdem portus aliquatenus iura debita minuantur.
Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas.
Ortum hic error ab artificum duxit ignorantia, qui miram videntes complurium suorum inventorum energiam, incitabantur eousque, finitae ut arti inesse crederent infinita. Hi igitur, quae commisere, sua ipsi delicta luant; nec debita ideo Chemiae laus denegetur, collata quam ad sanitatis tutelam, morborumque propulsionem opera meruit. Quid enim?
Ille terrarum mihi praeter omnis Angulus ridet, ubi non Hymetto Mella decedunt viridique certat 15 Baca Venafro; Ver ubi longum tepidasque praebet Iuppiter brumas, et amicus Aulon Fertili Baccho minimum Falernis Invidet uvis. 20 Ille te mecum locus et beatae Postulant arces; ibi tu calentem Debita sparges lacrima favillam Vatis amici.