United States or Lithuania ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nec Agricola licenter more juvenum, qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam retulit: sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil appetere jactatione, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus agere.
Inscitiam, sc. tribunatus==ignorance of his official duty or inexperience in war. Retulit. Referre ad is used very much like the corresponding English, viz. to refer to an object, or devote to an end. Sense: He did not take advantage of his official standing and his military inexperience, to give up his time to ease and pleasure.
Mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque etiam ipsum tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit. Idem praeturae tenor et silentium; nec enim jurisdictio obvenerat: ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria, ita famae propior.
Word Of The Day