United States or Iceland ? Vote for the TOP Country of the Week !
Bona etiam, quae olim Hippo, D. Augustina Episcopatu nota, nunc emporium haud postremum. Intus vero est Constantina Romanarum antiquitatum reliquiis conspicua. Regnum Tremisenum. Caput regni est Tremisen, amplissima quondam, bellis gravissimis postea tenuata.
Agypto continuatur nobilissima totius Africae regio Barbaria; in sex partes divisa, quarum una est provincia Barcana, quinque reliquae sunt regna, Tunetanum, Tremisenum, Fessanum, Maurocanum et Darense. Barcana regio. Inter Agyptum et Tunetanum regnum litori praetenditor Barcana regio, a Barce antiqua urbe cognominata, soli asperitate pariter ac siccitate sterilis. Regnum Tunetanum.
A Tusca amne usque ad Ampsagam fluvium litori Africo praetenditur Numidia, Masinissa Regis nomine maxime clara, nunc Tremisenum regnum eodem porrigitur situ. Gens ipsa Numidae, ante Nomades a Gracis adpellati, a permutandis pabulis, mapalia sua plaustris circumferentes, ut nunc Tattarorum fert mos. Fluviorum celeberrimus est Rubricatus.
Word Of The Day