United States or Fiji ? Vote for the TOP Country of the Week !
Caput est Maurocum, vulgo Maroc, amplissima ac celeberrima olim, inter maximas universi orbis memorata: at postea ab Arabibus divexata, nunc maligne colitur. Secunda est Taradante. Darense Regnum. Intus Maurocano, Fessano ac Tremiseno regnis confine est regnum Darense amplissimum, olim Caesariensis Mauritania dictum.
Continet hodie tria regna: Darense, Fezense et Maurocitanum. Dividebatur autem olim Malva flumine in Caesariensem quae Numidiam contingit, et Tingitanam quae Oceano perfunditur. Regna fuere ad C. Caesarem usque Imperatorem, qui in duas divisit provincias. Casariensis. Caesariensis provincia, quam nunc totam Dara regnum obsidet, antea Bocchi regnum adpellata fuit.
Word Of The Day