United States or Andorra ? Vote for the TOP Country of the Week !
Continet hodie tria regna: Darense, Fezense et Maurocitanum. Dividebatur autem olim Malva flumine in Caesariensem quae Numidiam contingit, et Tingitanam quae Oceano perfunditur. Regna fuere ad C. Caesarem usque Imperatorem, qui in duas divisit provincias. Casariensis. Caesariensis provincia, quam nunc totam Dara regnum obsidet, antea Bocchi regnum adpellata fuit.