United States or Latvia ? Vote for the TOP Country of the Week !


De incolis universa Africa novaque ejus descriptione; ac primum de Agypto Qvinam mortales Agyptum antiquitus incoluerint, ante dictum set. Reliqua Africae versus Occasum mari adjacentia tenuerunt populi commemorati. Advenae autem primi fuere Phoenicum coloni aliique ex Asia atque Agypto profecti. Postea paruit Romanis; mox Gracis Imperatoribus totum hoc terrarum spatium.

At clarissimi omnium fuere Nigritae; a Nigro flumine dicti; et Nubiorum gens magna, unde hodieque vastissima regio dicitur Nubia. Ea autem Athiopiae pars quae Nilo utrimque adjacet, Athiopia dicitur sub Agypto; atque in ea ad Nili paludes seu lacus Cinnamomifera regio. At totum sinus Arabici laevum larus Arabes tenuere Troglodytae, unde regio ipsa Troglodytica.

Agypto annexa est Cyrenaica regio, Ammonis oraculo maxime clara, nuunc Barchana provincia dimidia pars Orientalis, eadem Pentapolitana dicta, a quinque insignium urbium numero, qua Beranice, Arsinoe, Ptolemais, Apollonia, et ipsa Cyrene, unde regioni nomen. Graci hanc condiderunt, ex Thera insula. Agai maris profecti.

At posteriores, Arabico sinu, vt ante dictum, inter Asiam Africamque termino constituto, Africa eam contribuerunt. Nomen traxit ab Agypto Danai fratre; ante Aeria dicta. Terminatur a Septemtrione suo mari, id est, Agyptio, ab Ortu Arabia Petraa et dicto sinu; a Meridie Athiopia, ab Occasu Cyrenaica. Longa est a Pelusiaco Nili ostio ad Catabathmum opidum milliar.