United States or Equatorial Guinea ? Vote for the TOP Country of the Week !


Inde partim asper, partimnavigia patiens; mox pracipiti cursu progressus, inter occursantes scopulos non fluere immenso fragore creditur, sed ruere. Bis in anno, certis diebus auctu magno per totam spatiatus Agyptum, foecundus innatat terris.

Iam vero quicquid ultra Nigrum flumen est et Agyptum, versus utrumque mare Atlanticum Rubrumque, Athiopes tenuerunt, gens omnium Africae terrae amplissima, extra Africam a vetustissimis Geographorum posita. Divisa fuit Athiopia in varia Athiopum genera; quorum Ptolemaeus innumera tradit nomina.

Agypto continuatur nobilissima totius Africae regio Barbaria; in sex partes divisa, quarum una est provincia Barcana, quinque reliquae sunt regna, Tunetanum, Tremisenum, Fessanum, Maurocanum et Darense. Barcana regio. Inter Agyptum et Tunetanum regnum litori praetenditor Barcana regio, a Barce antiqua urbe cognominata, soli asperitate pariter ac siccitate sterilis. Regnum Tunetanum.

Sub regibus esse jam inde ab initio rerum consueverunt, modo suis, modo Athiopibus; dein Persis ac Macedonibus; moxque iterum suis, donec Romani, Augusto debellante, in provinciam redegerunt Agyptum. Post hoc Saraceni eam occuparunt: quibus successit Sultanorum inclytum nomen, ex Circassis Tartarorum gente ortum. Postremi Turca ann. M DXVI invaserunt, qui etiam nunc tenent. Nilus.