Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Occiso centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam immixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tres liburnicas, adactis per vim gubernatoribus, ascendere: et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur: mox hac atque illa rapti, et cum plerisque Britannorum, sua defensantium, proelio congressi, ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos, vescerentur.
Est autem et ibi ciuitas Landania, de qua nonnulli dicunt quod Noe illam fundauerat, et ciuitas magna Hany, in qua tempore Christianorum mille habebantur Ecclesiae. In illa Armenia sub Imperio Persiae est famosa ciuitas Tauris, vbi de mercimonijs ponderalibus fit inestimabilis mercatura.
Word Of The Day