Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !

Aggiornato: 5 maggio 2025


Dispositionem autem et magnanimam illius voluntatem contra comunem hostem lauda et extolle cum verbis pertinentibus; subiunge tamen quod si distulimus expedire predictum oratorem suum, et te etiam mittere ad presentiam excellentiae suae, in causa fuere multe maximeque occupationes nostre, et multi motus qui inter christianos excitati sunt pro insurgendo unite et valide contra supra dictum ottomanum, et hoc loco explica et narra conventum Ratisbone habitum per imperatoriam Majestatem, et reliquos principes germanos, et deliberationem agendi et educandi potenter exercitum, et dispositionem serenissimorum dominorum regum Polonie et Hungarie, confederationem preterea totius Italie pro illius quiete et unite insurgere possit, et nostram cum regia celsitudine ligam et intelligentiam per quam habemus potentem in mari classem, et habituri proximo anno sumus galearum ultra centum et magni numerum navium, electionem novi pontificis ad expeditionem generalem christianorum, et ad totalem ex Europa expultionem predicti inimici.

Que res, preterquam quod excellentissima per se sit erit, etiam firmamento et stabilimento universi imperii sui, depulsa comuni lue et omni remoto offendiculo ad totius orientis imperium.

Hortare insta et sollicita ut se movat et descendat sive mittat in oppressionem predicti hostis, quum hic est totius tue commissionis effectus et fructus qui ex tua profectione sperari potest. Et illic differ, et ad nos scribes et omnia declara que fueris operatus et que futura illic sperari debeat, et expecta mandatum.

Parola Del Giorno

rincrudisse

Altri Alla Ricerca