Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Mis à jour: 27 juin 2025
Sed arma gentis eius ex corio maxime, et etiam metallis uariis diuersimode fuerant laborata, ferens arcus, cultros, et lanceas. Banerium quoque Regis Ethelæ, quod proprio scuto gestare consueuerat, similitudinem auis habebat, quæ hungarice turul dicitur in capite cum corona. Illud enim banerium Huni usque tempora ducis Geiche dum se regerent pro communi, in exercitu semper secum gestauere.
Exit edictum ab ipso ut omnes naciones super quas timor eius erat ad bellum ualidum parati et armati congregarentur.
Tabernacula etiam uariis modis, Regnorum diuersorum, habere consueuerat operata, unum habebat sic celebre et solemne, vt ex laminis aureis mirifice coniunctim solidatum modo solui, et nunc reconiungi ad tendentium staret uoluntatem. Columnæ eius ex auro laboratæ habentes iunctiones, opera ductilia, in medio tamen uacuæ, in iuncturis suis pretiosis lapidibus iungebantur mirabiliter fabricatæ.
Mot du Jour
D'autres à la Recherche