Cum ergo secundum Astrologos, totus terrae circuitus sit 31500. milliarium, octo stadijs pro milliario computatis, et septinginta stadia respondeant ad vnum gradum, quod patet ad latitudinem terrae, perambulaui 66733. stadia cum vno tertio, quae faciunt 4170. leucas Geometricas cum dimidia vel prope.