1 - 10 a 14
SERRANUM consummari mors immatura non passa est, puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem. |90| Multum in VALERIO FLACCO nuper amisimus. Vehemens et poeticum ingenium SALEI BASSI fuit, nec ipsum senectute maturuit. RABIRIUS ac PEDO non in digni cognitione, si vacet.
Qui Raymondus, coram dictis dominis commissariis adductus et presens, dixit quod bene, et honeste et secundum voluntatem suam tenebatur, et providebatur eidem, et requisitus si volebat ordinem defendere supradictum, respondit quod non, adjiciens quod non dimisisset habitum ordinis, si voluisset eum defendere. Item, frater Mathias de Stangno Turonensis diocesis.
Aliqua tamen alia illicita non dixit nec precepit eidem preceptor predictus. Dixit eciam quod ex tunc frequenter habuerat voluntatem ordinem propter hoc specialiter exeundi, sed non audebat, quia timebat quod caperetur ab eis, et quod sibi personale periculum immineret.
Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit.
Dixit eciam per juramentum suum quod per violenciam et contra voluntatem suam abnegavit semel ore, et non corde, et non videtur sibi quod spueret supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore.
His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summum in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur. Petit atque hortatur ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis factas, dictus receptus ipsum receptorem osculatus fuit in umbilico tantum semel. Dixit eciam per juramentum suum quod precepit sibi dictus recipiens quod spueret supra crucem, quod fecit contra voluntatem suam; fecit tamen, quia injungebatur sibi in virtute obediencie promisse ab eo.
Ben. inde profluxit quod librarii constructionem parum perspexerunt, ideoque verba proxime sequentia secum concordari voluerunt, quod in Mss. sæpissime accidit. ed. suam. Lov. Somm. Blas. ad voluptatem suam ; corrupte, nam de perficienda voluntate loquitur Augustinus. Et vero in Mss. nullo fere excepto, in antiquioribus editionibus et Arn. habetur, ad voluntatem suam . vere. vero ABCDE.
Sane easdem litteras ipsarum reddi precipimus portitori, in omnes et singulos qui execucionem presencium litterarum directe vel indirecte, publice vel oculte, per se vel alium seu alios, turbare vel impedire quomodolibet, vel litteras nostras et dicti domini Parisiensis episcopi, quas idem lator secum defert, contra ejus voluntatem auferre vel detinere presumpserint, in hiis scriptis excommunicacionis sentenciam proferentes.
His quam longissime possent egredi iussis, eum iam ex diei tempore coniecturam ceperat in castra perventum, isdem sublicis, quarum pars inferior integra remanebat, pontem reficere coepit. Celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto reliquas copias revocavit. Vercingetorix re cognita, ne contra suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.