1 - 7 a 7
De his rebus ita igitur diiudicandum est multos fuisse medicos saeculis illis, quibus Homeri carmina facta sunt, usque ad Hippocratis aetatem, fuisse autem hos medicos civiles neque pontifices Aesculapii, quem temporibus vetustioribus omnino non habebant deum. Itaque falso Plinius, qui tradidit: sequentia eius (Aesculapii), mirum dictu, in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum. tum eam revocavit in lucem Hippocrates eqs. (XXIX, 4). Falso enarravit idem (l.l.) Varrone auctore Hippocratem tabulis ἰαμάτῶν, ut ita dicam, Cois exscriptis templum Aesculapii incendio consumendum curavisse et medicinam suam instituisse (cf. S. Reinach, l.l. p. 1670). Quae indicia iam dudum sunt facta a viris doctissimis. Ita enim G. Welcker, l.l. p. 101: Gar sehr aber widerstreitet es der wahrscheinlichen griechischen Kulturgeschichte, wenn man von einigen abenteuerlichen Sagen von höchst verschiedenartigen mythischen Personen, die in der Geschichte der Arzneikunde, die sie höchst negativ angehen, wunderlich spuken, unmittelbar übergeht zu der Ausübung der Heilkunst in den Tempeln; ib. p. 103: Es ist dies ebenso unwahrscheinlich (nullos fuisse medicos civiles inter Homerum et Hippocratem), als daß Hippocrates aus dem Schoße selbst dieser Nation, wie Athene aus dem Haupte des Zeus in voller Rüstung, als der Meister einziger Art hervorgegangen wäre, der nur auf sich ruhte, ohne Zusammenhang mit vielen vorangegangenen Geschlechtern. Idem autem Daremberg, Rev. arch. XIX , 267: Il est donc temps de faire justice de la phrase steréotypée: Hippocrate père de la médecine, et d’en embarrasser l’histoire. Cette phrase est un véritable attentat aux lois de dèveloppement de l’esprit humain, et chacun peut maintenant reconnaître que le plus illustre représentant de l’Ecole de Cos, qu’ Hippocrate a fait son apparition au moment proprice quand tout concourait, depuis longtemps déj