1 - 8 a 8
Mane piger stertis. ‘Surge!’ inquit Avaritia ‘heia surge!’ Negas; instat ‘Surge!’ inquit. “Non queo.” ‘Surge!’ “Et quid agam?” ‘Rogitas? en saperdam advehe Ponto, castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa; 135 tolle recens primus piper ex sitiente camelo; verte aliquid; iura.’ “Sed Iuppiter audiet.” ‘Eheu! varo, regustatum digito terebrare salinum contentus perages, si vivere cum Iove tendis!’ iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas 140 ‘Ocius ad navem!’ nihil obstat, quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante seductum moneat ‘Quo deinde, insane, ruis? quo? quid tibi vis? calido sub pectore mascula bilis intumuit, quod non exstinxerit urna cicutae? 145 tu mare transilias? tibi torta cannabe fulto cena sit in transtro, Veientanumque rubellum exalet vapida laesum pice sessilis obba? quid petis? ut nummi, quos hic quincunce modesto nutrieras, pergant avidos sudare deunces? 150 indulge genio, carpamus dulcia! nostrum est quod vivis; cinis et manes et fabula fies. vive memor leti! fugit hora; hoc quod loquor inde est.’ en quid agis? duplici in diversum scinderis hamo. huncine, an hunc sequeris? subeas alternus oportet 155 ancipiti obsequio dominos, alternus oberres. nec tu, cum obstiteris semel instantique negaris parere imperio, ‘rupi iam vincula’ dicas; nam et luctata canis nodum abripit; et tamen illi, cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae. 160 ‘Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores praeteritos meditor.’ crudum Chaerestratus unguem adrodens ait haec ‘an siccis dedecus obstem cognatis? an rem patriam rumore sinistro limen ad obscenum frangam, dum Chrysidis udas 165 ebrius ante fores exstincta cum face canto?’ “Euge, puer, sapias, dis depellentibus agnam percute.” ‘Sed censen plorabit, Dave, relicta?’ “Nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra. ne trepidare velis atque artos rodere casses! 170 nunc ferus et violens; at si vocet, haud mora, dicas: Quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat et ultro supplicet, accedam?