1 - 6 a 6
Manifestissima et usitatissima sunt; et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio eorum. Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunæ ac siderum motus, ipsa sint tempora; et nil annui*. Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora?
Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate, et intellexi quoniam sunt quidam quibus displicent opera tua; et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas coelorum et compositiones siderum: et hæc non de tuo , sed jam fuisse alibi creata et aliunde, quæ tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis mundana moenia molireris, ut ea constructione devincti*, adversus te iterum rebellare non possent.
Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo; Siderum regina bicornis, audi, 35 Luna, puellas: Roma si vestrumst opus, Iliaeque Litus Etruscum tenuere turmae, Iussa pars mutare Laris et urbem Sospite cursu, 40
Pantothecam ex olea i.e. ex incorruptibili prope materia fabricari jusserat, ut mundi universitatem ejusque suppellectilem et omne instrumentum contineret. Principio imagines sexaginta inerrantium siderum, deinde planetarum, cometarum similiumque impressionum, elementorum, corporum, lapidum, metallorum, fossilium, stirpium, animantium quaeque nancisci poterat, ordine quaeque suo aptaverat.
Et eunt homines admirari alta montium, et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et Oceani ambitum, et gyros siderum, et relinquunt seipsos; nec mirantur, quod hæc omnia cum dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem nisi montes et fluctus et flumina et sidera quæ vidi, et Oceanum quem credidi, intus in memoria mea viderem spatiis tam ingentibus quasi foris viderem: nec ea tamen videndo absorbui quando vidi oculis; nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum.
Multa tamen ab eis, ex ipsa creatura, vera dicta retinebam; et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum, et visibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichæi, quæ* de his rebus multa scripsit copiosissime delirans; et non mihi occurrebat ratio nec solstitiorum et æquinoctiorum, nec defectuum luminarium, nec quidquid tale in libris sæcularis sapientiæ didiceram.