1 - 10 a 14
Tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia. |115| Multum ingenii in CAELIO et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir, cui et mens melior et vita longior contigisset.
In æterno enim, cum proprie dicitur, neque quicquam præteritum, quasi transierit, neque quicquam futurum quasi nondum sit; sed quidquid est tantummodo est. Aug. lib. 83 quæst. qu. 19. Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris.
Nec sane absque ratione ob ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, et | quas solas proprie et immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a mea cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud sensus organo esset praesens; nec possem non sentire cum erat praesens; cumque ideae sensu perceptae essent multo magis vividae et expressae, et suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens et sciens meditando effingebam, vel memoriae meae impressas advertebam, fieri non posse videbatur ut a meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent.
Ut autem etiam illa tollatur, quamprimum occurret occasio, examinare debeo an sit Deus, et si sit, an possit esse deceptor; hac enim re ignorata, non videor de ulla alia plane certus esse unquam posse. Nunc autem ordo videtur exigere, ut prius omnes meas cogitationes in certa genera distribuam, et in quibusnam ex illis veritas aut fal|sitas proprie consistat, inquiram.
Nec proprie dicitur, Tempora sunt tria; præteritum, præsens et futurum: sed fortasse proprie diceretur, Tempora sunt tria; præsens de præteritis, præsens de præsentibus, præsens de futuris. Sunt enim hæc in anima tria quædam, et alibi ea non video; præsens de præteritis memoria, præsens de præsentibus contuitus, præsens de futuris exspectatio.
Jam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid illas referam, falsae proprie esse non possunt, nam sive capram, sive chimaeram imaginer, non minus verum est me unam imaginari quam alteram.
Ac denique percipio esse objectivum ideae non a solo esse potentiali, quod proprie loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali, sive formali posse produci.
Et quam multa hujusmodi gestat memoria mea quæ jam inventa sunt, et sicut dixi, quasi ad manum posita, quæ didicisse et nosse dicimur! Nam cogo et cogito, sic est ut ago et agito, facio et factito. Verumtamen sibi animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie jam dicatur.
In nominibus etiam adiectiuis, non sunt genera, aut declinationes; sed eædem particulæ illa constituunt, quae substantiua. Sunt autem adiectiua multa, & diuersa. Aliqua enim finiuntur in, ai , alia in, oi , alia in, ei , alia in, vi , alia in, ij , alia verò, & quæ propriùs sunt adiectiua, fiunt postposita particula, no , substantiuis. Quando quinque prima genera adiectiuorum ante ponuntur substantiuis, tunc videntur propriè adiectiua, & nihil mutant ad orationem componendam; quando verò postponuntur substantiuis, potiùs sunt verba, & verborum coniungationes sequuntur: v.g. tac
Quod donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quæ perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum? Aug. de Trin. l. xv. c. 18. Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 28.