United States or Germany ? Vote for the TOP Country of the Week !


Inde Cantuariorum Archiepiscopus factus, post eius mortem Ioanni illius fratri ac successori paria fidelitatis officia praestitit. Longa enim oratione toti Anglorum nationi persuasit, quod vir prouidus, praestans, fortis, genere nobilissimus, et imperio dignissimus esset: quo salutatus a populo fuit, atque in regem coronatus.

Nobilior ciuitas huius Regni seu Prouinciae dicitur Iamchan, abundans mercimonijs, et diuitijs infinitis, et multa praestans proprio Regi tributa, quoniam sicut illi de ciuitate fatentur, valet annue regi quinquaginta milia cuman florenorum auri. Nota. In Iamchan ciuitate est conuentus fratrum minorum: in hac sunt tres Ecclesiae Monasteriorum: reditus simul ascendit ad 12. cuman.

Jamque super triginta millia armatorum aspiciebantur, et adhuc affluebat omnis juventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes: cum inter plures duces virtute et genere praestans, nomine Calgacus, apud contractam multitudinem proelium poscentem, in hunc modum locutus fertur: XXX. "Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis totius Britanniae fore.