United States or Liechtenstein ? Vote for the TOP Country of the Week !
Si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio. Quotiens ilium lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset!
XV. Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus per otium transigunt, dediti somno ciboque, fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia: ipsi hebent; mira diversitate naturae, cum iidem homines sic ament inertiam et oderint quietem.
I. Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quanquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam.
Word Of The Day