1 - 10 a 15
Hac via si pertractabunt omnia, ut revera sensim poterunt, habebitur tandem certior, neque obnoxia figmentis, neque omni mutabilis hora, sed aeterna scientia medica.
Qui, habito inter se et cum dictis IIIIor fratribus consilio, dixerunt et responderunt id idem quod inmediate precedentes, hoc addito quod placet quod hac die et alias quandocumque dicti IIIIor fratres proponant coram dictis dominis commissariis quidquid boni poterunt ad defensionem dicti ordinis, et si aliquid contra utilitatem et honorem dicti ordinis facerent vel dicerent, non haberent ratum, nec habere vellent.
Petunt tamen quod, ad hoc faciendum, habeant potestatem liberam personarum; item, quod personaliter possint esse in concilio generali, et qui non poterunt interesse, possint aliis fratribus euntibus ad concilium committere vices suas, quod quidem facient, dum se viderint in propria potestate et a carceribus totaliter liberatos.
Requisitus si vidit vel scivit vel credit quod, in recepcionibus predictorum vel aliorum quos vidit recepi vel post, intervenerunt illa illicita que deposuit intervenisse in recepcione sua vel alia inhonesta, respondit quod non vidit nec scivit; poterunt tamen esse quod intervenirent in recepcionibus aliquorum et non in recepcionibus aliorum, nec scit bene quid credat de predictis.
Jam vero, postquam hominum judicia semel utcunque sum expertus, iterum hic aggredior easdem de Deo et mente humana quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum vul|gi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantum iis qui serio mecum meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis, abducere poterunt ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis scio.
Et placet eis quod crastina die prenominati IIIIor fratres proponant coram dictis dominis commissariis quidquid boni poterunt ad defensionem ordinis, et si aliquid contra utilitatem et honorem dicti ordinis facerent vel dicerent, non haberent ratum, nec volunt habere.
Et placet eis quod hac presenti die prefati IIIIor fratres R. de Pruino, P. de Bononia, G. de Chambonnet et Bertrandus de Sartiges proponant coram dictis dominis commissariis quidquid boni poterunt ad defensionem dicti ordinis, et si aliquid contra utilitatem et honorem dicti ordinis facerent vel dicerent, non haberent ratum, nec habere vellent.
Qui, habito inter se et cum dictis IIIIor fratribus consilio, dixerunt et responderunt id idem quod alii suprascripti inmediate precedentes, requirentes tamen quod cum prefatis IIIIor fratribus crastina die Martis compareant, et sit dictus frater Guillelmus de Givresoy ad proponendum quidquid boni poterunt pro ordine Templi.
Verum predictus Bernardus pontonarios debet habere fideles qui redditus portus fideliter percipiant & quod a transeuntibus aliquid extorquere non presumant, nisi tantum ea que de iusta consuetudine in eo percipere solent dicti portus possessores, & si in aliquo deliquerint pontonarii, ex quo dictus B. vel sui successores certificati fuerint & infra mensem congrua satisfactione delictum non emendaverint, dictus B. & sui successores de transgressione & delicto tenebuntur: aliter vero prefatus B. nec sui successores a nobis sive a successoribus nostris de delicto pontonariorum nullo modo poterunt conveniri.
Item, protestantur et dicunt nomine suo et omnium sibi adherencium, nunc et in futurum omnia supradicta se velle prosequi, secundum quod de jure melius poterunt et debebunt.