1 - 2 a 2
Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna, castigatque auditque dolos, subigitque fateri, quae quis apud superos, furto laetatus inani, distulit in seram commissa piacula mortem. Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum. Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae panduntur portae.
Ardor agit, provecta queat dum cernere muros, Inque oculis profugæ Martem exercere carinæ. 40 Ipse autem incensas promissa piacula turmas Flagitat, insignis nudato vulnere, ductor, Ac repetens questus furibundo personat ore: «Poscimur, o socii!