1 - 10 a 13
Proh! qualis! seu splendentem sub sidera nisu 505 Exigeret discum, jaculo seu nubila supra Surgeret, aligeras ferret seu pulvere plantas Vix tacto, vel dimensi spatia inproba campi Transiret velox saltu, decuere labores. Sat prorsus, sat erat decoris discrimine tuto, 510 Sat laudis: cur fata, puer, majora petebas?
Nec non exemplo laudis furiata juventus, Syllæque, Crassique simul, junctusque Metello Furnius, ac melior dextræ Torquatus, inibant Prælia, et unanimi vel morte emisse volebant 620 Spectari Fabio: miser hinc vestigia retro Dum rapit, et molem subducto corpore vitat Intorti Bibulus saxi, atque in terga refertur; Strage super lapsus socium, qua fibula morsus Loricæ crebro laxata resolverat ictu, 625 Adcepit lateri, penitusque in viscera adegit, Exstabat fixo quod forte cadavere, ferrum.
Sermo autem ore procedens, et facta quæ innotescunt hominibus, habent tentationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quamdam excellentiam contrahit emendicata suffragia; tentat* et cum a me in me arguitur, eo ipso quo arguitur; et sæpe de ipso vanæ gloriæ contemptu vanius gloriatur: ideoque non jam de ipso contemptu* gloriæ gloriatur; non enim eam contemnit, cum gloriatur.
Nec segnis Theron tantæ spe laudis in ipsos Adversus consurgit equos, villosaque fulvi Ingerit objectans trepidantibus ora leonis. Adtoniti terrore novo rictuque minaci 195 Quadrupedes jactant resupino pondere currum.
Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis? Quid igitur ex iis quæ clamavit cor meum ad Deum meum, cum audiret interius vocem laudis ejus , quid tandem falsum esse contenditis?
Tamen tanta universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent. Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter CCL haec in Aeduorum finibus recensebantur, numerusque inibatur, praefecti constituebantur.
Hostis enim deest Ausoniæ; nec vincere nobis Est satis Hannibalem: petitur quæ gloria major Litore Elissæo? stimuli si laudis agunt nos, Hanc segetem mete: composuit propioribus ausis 615 Dignum te Fortuna parem; vult Itala tellus Ductoris sævi, vult tandem, haurire cruorem.
Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes. Transcribunt urbi matres, populumque volentem deponunt, animos nil magnae laudis egentes. Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentesque, exigui numero, sed bello vivida virtus. Interea Aeneas urbem designat aratro sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam esse iubet.
Tibi, at quanto Viro! succedo: Tu viae, quam toties trivisti, peritissimus, nisi praeiveris, omnem despondeo animum: manu igitur me prehende juvenem, haud aequis passibus Te secuturum; dumque, quo Tua Te divino ingenio sociata decumana industria provexit in arte, eo eniti insanientis est, id saltem fac ut laudis consequar, Tuis quod vestigiis reptabundus quidem, at non indecorus tamen, inhaeream.
Haud mora sit; rapido belli rape fulmina cursu, Celsus Iapygios qua se Garganus in agros Explicat: haud longe tellus; huc dirige signa.» Dixit, et in nubes humentia sustulit ora. 225 Cui dux, promissæ revirescens pignore laudis: «Nympha, decus generis, quo non sacratius ullum Numen, ait, nobis, felix oblata secundes.