1 - 8 a 8
Primum autem et praecipuum, quod praerequiritur ad cognoscendam animae immortalitatem, esse ut quam maxime perspicuum de ea conceptum, et ab omni conceptu corporis plane distinctum formemus; quod ibi factum est.
In hoc enim sensibili mundo vehementer considerandum est, quid sit tempus et locus; ut quod delectat in parte, sive loci sive temporis, intelligatur tamen multo esse melius totum, cujus illa pars est: et rursus quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto, non ob aliud offendere, nisi quia non videtur totum, cui pars illa mirabiliter congruit. Aug. de Ordine, b. ii. c. 19.
Perspicuum enim est attendenti ad durationis naturam eadem plane vi, et actione opus esse ad rem quam|libet singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus esset ad eandem de novo creandam, si nondum existeret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt.
Quae omnes mercedes non totum in annum, sed in tempus obsessionis, quae quam longa fuerit non constat, constitutae erant, et perspicuum est eas modum usitatum mercedis valde excessisse. Nam res insolita et insueta erat, cum urbs in summo periculo fuerit, atque medico illo fratribusque summi labores obeundi erant, alii autem medici cogi non potuerant.
Accedunt loci ex Dionysio Pontifice Romano, Dionysio Alexandrino, Eusebio Caesariensi, Origene quoque, a Bullo citati; in quibus singulis, cum mentio sit trium hypostasium , trium autem similiter usiarum nulla in patribus sit mentio, perspicuum est hypostasim tunc expressisse notionem aliquam, quam usia non exprimeret.
E.g. «Qui fieri potest,» rogat, «ut non sit in numero creatorum, si, ut isti opinantur, non erat antequam gigneretur? siquidem rerum creatarum et factarum proprium est non esse antequam fierent?» Orat. Dixerit fortasse Bullus, ex hoc perspicuum esse, Arianos affirmasse Filium «Non esse priusquam gigneretur, Catholicos autem» Esse.
Incipit autem his verbis: «Quo res factae non tantum existerent, sed etiam bene existerent, placuit Deo ut sua Sapientia se ad res creatas condescenderet, ut typum aliquem et speciem ipsius Imaginis, cum in omnibus simul, tum in singulis imprimeret; quo nimirum perspicuum fieret et sapientia ornatas esse res factas et digna Deo esse opera.