1 - 9 a 9
Sirenum dedit una suum memorabile nomen Parthenope muris Acheloias; æquore cujus Regnavere diu cantus, quum dulce per undas 35 Exitium miseris caneret non prospera nautis. Sed subitæ muris flammæ, totoque fluebant Aggeris anfractu tela inprovisa per auras.
Quin et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris.
Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum voluit consistere terra. Non ignara mali, miseris succurrere disco. Sic memorat; simul Aenean in regia ducit tecta, simul divom templis indicit honorem.
Tum super ipse lacus, densam caligine cæca Exhalans nebulam, late conruperat omnem 35 Prospectum miseris, atque atræ noctis amictu Squalebat pressum picea inter nubila cælum. Nec Pœnum liquere doli: sedet ense reposto Abditus, et nullis properantem obcursibus arcet. Ire datur; longeque patet, ceu pace quieta, 40 Incustoditum, mox inremeabile, litus.
Flagitia, quæ contra naturam sunt, ubique ac semper detestanda; quæ contra mores hominum, pro morum diversitate vitanda, 36. Fletus cur dulcis miseris, 50. Frater Augustini Navigius, 162. Furtum est contra naturæ legem, 21. nullus enim fur furem æquo animo patitur, ib. Gaudere ad Deum, de Deo, propter Deum, ipsa est beata vita et non est altera, 184. Gaudium majus molestia majori præceditur, 130.
Nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto Hæc serus vates Hannon canit: anxia rupi 285 Pectora; ne castris innutriretur et armis Exitiale caput, monui, et, dum vita, monebo, Ingenitum noscens virus, flatusque paternos; Ut, qui stelligero speculatur sidera cælo, Venturam pelagi rabiem, Caurique futura 290 Prædicit miseris haud vanus flamina nautis. Consedit solio, rerumque invasit habenas.
Interea, superat gregibus dum laeta iuventas, solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem. Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus et labor, et durae rapit inclementia mortis.
Possumne audire abs te qui veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi cur fletus dulcis sit miseris? An tu, quamvis ubique adsis, longe abjecisti a te miseriam nostram? Et tu in te manes; nos autem in experimentis volvimur. Et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret.
Nec, tanta miseris jamque inpendente ruina, Cessarunt Superi vicinas prodere clades. 625 Per subitum adtonitis pila exarsere maniplis, Et celsæ toto ceciderunt aggere pinnæ, Nutantique ruens prostravit vertice silvas Garganus, fundoque imo mugivit anhelans Aufidus, et magno late distantia ponto 630 Terruerunt pavidos adcensa Ceraunia nautas.