1 - 8 a 8
Si perferre nequit spectacula tanta senectus, Et tremit inceptis lasso majoribus ævo, At tu securis concede penatibus, et me Linque meæ menti.
CURTIUS: Idem tamen Argestes nostras Galliae Narbonensis regiones tanta vi quatit, ut saxa volvere, silvas et domos eruere consueverit, quem incolae etiamnum Albanum vocant, eodem quo a majoribus nostris nomine appellatum fuisse scribit Plinius.
Nec ferro sævire sat est: adpellitur atra 570 Mole fera, et monstris componitur Itala pubes. Nam, prævectus equo, moderantem cuspide Lucas Maurum in bella boves stimulis majoribus ire, Ac raptare jubet Libycarum armenta ferarum. Inmane stridens agitur, crebroque coacta 575 Vulnere bellatrix properos fert bellua gressus.
Sed majorum nugæ negotia vocantur; puerorum autem talia cum sint, puniuntur a majoribus: et nemo miseratur pueros, vel illos, vel utrosque.
Nam hæc ipsa sunt quæ a pædagogis et magistris, a nucibus, et pilulis, et passeribus, ad præfectos et reges, aurum, prædia, mancipia, hæc ipsa omnino quæ succedentibus majoribus ætatibus transeunt, sicuti ferulis majora supplicia succedunt. Sed tamen, Domine, tibi excellentissimo atque optimo conditori et rectori universitatis, Deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse voluisses.
Jam vero concors miles, signisque relatis Indivisus honos, iterumque et rursus eidem Soli obluctandum Fabio, majoribus ægrum 10 Angebant curis. Quîs lacerum curis, et rerum extrema paventem 25 Ad spes armorum, et furialia vota reducit Præscia Cannarum Juno, atque elata futuris.
Dicentes eciam quod si essent in aliquo loco cum dicto Magistro et aliis majoribus dicti ordinis congregati, deliberarent super istis et aliis taliter, quod possent plenius respondere. Post hec, eadem die Mercurii revenimus ad dictam capellam adherentem aule episcopali predicte, ubi convenerunt omnes domini commissarii supradicti.
Et ea inhonesta, de quibus supra deposuit, credit quod essent nota in ordine aliquibus ex majoribus, sed non omnibus nec illis qui non erant de ordine, et credit quod magnus Magister et alii confessi fuerunt illa que in litteris apostolicis continetur eos confessos fuisse.