1 - 10 a 12
Atque hæc cuncta, prius quam cerneret, ordine terris 790 Prodidit; ac vestram tulit usque ad sidera Trojam.» Scipio, perlustrans oculis lætantibus umbram, «Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem Hic caneret vates, quanto majora futuros Facta eadem intrarent hoc, inquit, teste nepotes! 795 Felix Æacida, cui tali contigit ore Gentibus ostendi! crevit tua carmine virtus.» Sed quæ tanta adeo gratantum turba requirens, Heroum effigies majoresque adcipit umbras.
Quum Venus, emoti facie conterrita ponti, Talibus adloquitur regem maris: «Hoc satis iræ Interea, genitor: satis ad majora minarum. 285 Cetera parce, precor, pelago: ne tollat acerba Hoc Carthago decus, nullo superabile bello Progenuisse caput, nostrosque in funera Pœni Æneadas undis totoque eguisse profundo.» Sic Venus: et tumidi considunt gurgite fluctus; 290 Obviaque adversis propellunt agmina castris.
Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore, præsertim ad alia majora properanti?
Facit haec, Vos ea esse judicii lenitate, suo ut quemque modulo metiti, majora viribus nequaquam exigatis: quod quidem aliis dum generose adeo exhibuistis, quidni a Vobis et mihi pollicear ego, pro quo tot intercedunt majoris etiam momenti rationes? Justa certe petitio repulsam ab aequo tulit nemine.
Offerunt se denique posteriores duae Medicinae partes, Hygieine et Therapeutice; quae uti inter alias nobilissimae, propius jam fini accedunt Medico; ita in has prae reliquis benefica Chemia, quidquid fere utilis, quidquid habet boni, sincero adeo affectu, congessit, ut ne sic quidem satisfecisse sibi visa, majora viribus tentaverit, ipsos Naturae, ne dicam Artis limites vanis transgressa pollicitationibus.
Hic tibi Dardaniæ promittit fœdera gentis, Hic tibi regna dabit, regnis majora paternis, 130 Ignis, et adjunget Latiis tua nomina fatis.» Sic vates, juvenisque animum tam clara movebant Monstra, nec a Pœnis ulli virtutis honores, Hannibal ipse etiam jam jamque modestior armis.
At Mago, exuvias secum, cæsique volutans Hostis mente necem, fraternas pectore curas 370 Pellebat dictis, et casum laude levabat: «Parce metu, germane; meis medicamina nulla Adversis majora feres: jacet Appius hasta Ad manes pulsus nostra: si vita relinquat, Sat nobis actum est; sequar hostem lætus ad umbras.» 375 Quæ dum turbatos avertunt æquore campi Ductores, valloque tenent; ex agmine Pœnum Cedentem consul tumulo speculatus ab alto, Atque atram belli castris se condere nubem, Turbidus extemplo trepidantes milite mæsto 380 Invadit cuneos, subitoque pavore relaxat Jam rarescentes acies: tum voce feroci Poscit equum, ac mediæ ruit in certamina vallis.
Immortalia Vestrum omnium in manibus versantur scripta, nunquam periturae credidistis memoriae acta praestantissima Viri vere Magni, quem fortunato coram hic contuemur vivum O diu! sospitemque: volvite haec atque revolvite, dictorum testimonia inventuri omni exceptione majora.
Non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit: majora enim posset si vellet de litteris agere; sed officio benevolentiæ petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus.