United States or San Marino ? Vote for the TOP Country of the Week !
Didicere jam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus: et interventus civilium armorum praebuit justam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, cum assuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis, precario mox praefuit: ac velut pacti, exercitus licentiam, dux salutem; et seditio sine sanguina stetit.
Veniunt, e latebris suis extrusi: et vota virtusque in aperto, omniaque prona victoribus, atque eadem victis adversa. Nam, ut superasse tantum itineris, silvas evasisse, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem; ita fugientibus periculosissima, quae hodie prosperrima sunt. Neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia: sed manus et arma et in his omnia.
Word Of The Day