1 - 10 a 28
Ter totum fervidus ira lustrat Aventini montem, ter saxea temptat limina nequiquam, ter fessus valle resedit. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima visu, dirarum nidis domus opportuna volucrum.
Isque ut Varronem procul inter prælia vidit, Et juxta sagulo circumvolitare rubenti 420 Lictorem; «Nosco pompam, atque insignia nosco: Flaminius modo talis,» ait. Tum fervidus acrem Ingentis clipei tonitru prænuntiat iram. Heu miser! æquari potuisti funere Paulo, Si tibi non ira Superum tunc esset ademtum 425 Hannibalis cecidisse manu. Quam sæpe querere, Varro, Deis, quod Sidonium defugeris ensem?
Invitas maculant cognato sanguine dextras, Miranturque nefas aversa mente peractum, Et facto sceleri inlacrimant: hic, turbidus ira, Et rabie cladum, perpessæque ultima vitæ, 620 Obliquos versat materna per ubera visus: Hic, raptam librans dilectæ in colla securim Conjugis, increpitat sese, mediumque furorem Projecta damnat stupefactus membra bipenni.
Latine dicam: In ecclesia Christi invenis abyssum, invenis et montes; invenis ibi pauciores bonos, quia montes pauci sunt, abyssus lata est, id est, multos male viventes ab ira Dei, quia sic egerunt ut traderentur in concupiscentias cordis sui, ut jam defendant peccata sua, et non confiteantur, sed dicant, Quare? Quid feci? Et ille illud fecit; et ille hoc fecit.
Indignatus opem amenti, socioque juvare Expulsum nodo jaculum, atque arcessere vires, 160 Taurea vibrabat nudis conatibus hastam. Inde, ruens ira, telum contorquet in auras.
Ac velut immissi diversis partibus ignes arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt quisque suum populatus iter: non segnius ambo Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci pectora, nunc totis in Volnera viribus itur.
Cui consul, namque ira coquit: «Pone, inprobe, quidquid Restat in ore fero, et truncata fronte relucet.» Sic ait, intorquens directo turbine robur, 540 Et dirum tota tramittit cuspide lumen.
Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis, Taygete simul os terris ostendit honestum Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes, aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi tristior hibernas caelo descendit in undas. Illis ira modum supra est, laesaeque venenum morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt adfixae venis animasque in vulnere ponunt.
Serpit pascendo crescens Acherusia pestis, Nec leviore quatit Trinacria mœnia luctu, Pœnorumque parem castris fert atra laborem. 615 Æquato par exitio, et communis ubique Ira Deum, atque eadem leti versatur imago.
Conclamant utrimque acies, ceu tota Saguntos Igne micet: trahit instanti languentia leto Membra pavens Murrus, supremaque vota capessit: «Conditor Alcide, cujus vestigia sacra 505 Incolimus, terræ minitantem averte procellam, Si tua non segni defenso mœnia dextra.» Dumque orat cæloque adtollit lumina supplex; «Cerne, ait, an nostris longe Tirynthius ausis Justius adfuerit: ni displicet æmula virtus, 510 Haud me dissimilem, Alcide, primoribus annis Agnosces, invicte, tuis: fer numen amicum; Et, Trojæ quondam primis memorate ruinis, Dexter ades Phrygiæ delenti stirpis alumnos.» Sic Pœnus, pressumque ira simul exigit ensem, 515 Qua capuli statuere moræ; teloque relato Horrida labentis perfunditur arma cruore.