United States or Tokelau ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nec valet hic dominus defectum vllum pati pecuniae, eo quod in terra sua non currit moneta de argento, vel auro, alioue metallo, sed tantum de corio vel papyro: horum enim forma denariorum signo Imperatoris impressorum preciatur minoris aut maioris valoris, secundum diuersitatem impressionis, qui per visitationem, detriti vel rupti, cum ad Regis thesaurarios deferuntur, protinus dantur pro illis noui.
Omni autem die post refectionem conuentus Abbatiae, qui est valde monachosus, deferuntur reliquiae ciborum cum magno additamento, in vasis auro lucentibus ad hunc hortum: et ad sonitum campanae argenteae, quam Eleemosynarius manu gestat descendentes, et occurrentes de bestiolis duo millia aut plures sese componunt residere ad circulum more pauperum mendicorum, et traditur singulis per seruos aliquid de his cibarijs, ac denuo audita campana segregando recurrunt: Cumque nos tanquam redarguentes, diceremus, cur haec non darentur egenis, responderunt, illic pauperes non habentur, quod si inuenirentur, potius tamen dari deberent bestiolis.
Word Of The Day