United States or Uzbekistan ? Vote for the TOP Country of the Week !
Dico ergo, et vere dico, quod in huius aulae capite sit thronus, vel sedes Imperialis, excelsus et eminens in ascensu graduum quamplurium, in quo residere solet in plenaria maiestate, in cuius throni toto corpore nihil apparet minus nobile, auro, margaritis, gemmis, et lapidibus preciosis.
Est etiam ante praesepe Domini, tumba beati Interpretis Hieronymi, et extra Ecclesiam monstratur cathedra, in qua residere solebat. Sub clausura huius ecclesiae ad dextram, per 18. gradus apparet fossa, quae dicitur ossium innocentium causa Christi ab Herode impio occisorum.
De Pallatio Soldani, ac numero, et nominibus praeteritorum Soldanorum. Cayr ciuitas Imperialis et Regalis est valde munita, et grandis, decorata sede propria Sarracenorum Regni, vbi dominus eorum Soldanus communiter residere solet, in suo Calahelick, id est, castro forti, et lato, ac in euecta rupe statuto.
Word Of The Day